NANNIUS Petrus

NANNIUS Petrus
NANNIUS Petrus
Alcmariâ-Batavus, primum studiis se dedit, inde his relictis Pingendi artem exercuit; post studiis repetitis, Latinam literaturam docuit Lovvanir, Canonicatu in Eccles. Atrebatensi auctus. Eruditus omnibusque bonis gratissimus, Granvellano imprimis Cardinali. Obiit A. C. 1557. aetat. 57. a Sigism. Frid. Fuggero magnificô elogiô honoratus. Opera eius, in quibus Dialogismi Lucretiae apud Livium, Gammae apud Plutarchum, Susannae et Iudithae in Vet. Test. Agathae et Luciae, eminent; ut et Versiones variorum Auctorum, habes, apud Anton. Teissier Elog. part. 1. ex Val. Andrea Biblioth. Belg. Auberto Miraeo, Hadriano Iunio Batav. etc. Vide quoque aliquid voce Petrus, et adde praedictis P. Freherum Theatro Viror. eruditione claror.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PETRUS Nannius — Belga, scriptis inclaruit. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Paul. Iovius, etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Niederländische Literatur — Niederländische Literatur. Die schone Literatur der Niederländer fängt in der zweiten Hälfte des 12. Jahrh. an mit Heinrich von Veldeke (s. d., Bd. 9), einem Edelmann aus dem Südlimburgischen. Seine erste Dichtung (in südlimburgischer Mundart. s …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”